NOS RUDOLPHUS SE
cundus Dei gratia
electus Romanorum Imperator Semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae,
Dalmanie, Croatiae, Sclavoniae, Romae, Serniae, Galllitiae, Lodomeriae,
Cumaniae, Bulgariae, & Rex Archidux Austriae Dux Burgundiae, Brabantiae,
Styriae, Carinthiae, Carmolae, Marchio Moraviae, Dux Luxemburgae, ac superioris
& inferioris Slesiae, Wirtembergiae, & Thekae, Princeps Sueniae, Comes
Habsburgi, Tyrolis Ferreti, Ryburgie & Goritiae, Landgravius Alsatiae,
Marchio Sacri Romani Imperii, supra Anasum Burgoniae, ac superioris &
inferioris Lusatiae Dominus Marchiae Sclavoniae, Portus Naonis & Salinarum.
Et : Memorie commendamus tenore praesentium, significantes quibus expedit
universis, quod nos, cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humilimam supplicationem,
nostrae propterea factam Majestati, tum vero avetis & consideratis
fidelitate, & fidelibus seruiciis fidelis nostri Agilis Joannis Ielachych,
quae idem sacrae primum regni nostri Hungariae coronae, & deinde Maiestati
nostrae, pro locorum & temporum diversitate fideliter exhibuisse &
impendisse, ac in futurum quoque exhibere & impendere uelle dicitur. Cum
igitur ob hoc, tum uero ex gratia & munificentia nostra Regia, qua alios
que de nobis & Republica Christiana benemeritos, ac virtutis colendae
studiosos, mairum & autecessorum nostrorum divorum quondam Hungarie Regum
exemplo proseqi, eisque certa virtutum suarum monimenta, quae ad maiora quoque
praestanda eos incitare possent, decernere consuevimus. Eundem Joannea
Ielachijch, qui etiam antea nobilibus parentibus certus, & libertate
nobilitari semper gavisus esse dicitur, ac per eum Georgium, Nicolaum, Petrum
& Gabrielem similiter Ielachych fratres suos carnales, ac Annam sororem
eorumdem, de Regiae nostrae potestatis plenitudine & gratia speciali, denuo
in caetum ac numerum hororum & indubitatorum regni nostri Hungarie, &
partium ei subiectarum nobilium duximus cooptandos, annumerandos, &
adscribendos, Annuentes & excerta nostra scientia, animaque deliberato
concedentes, ut ipsi sicuti antea, ita a modo quoque imposterum, futuris &
perpetuis semper temporibus, omnibus illis gratijs, honoribus, indultis,
privilegijs, libertatibus, iuribus praerogatiuis, & immunitatibus, quibus
caeteri ueri, & indubitati regni nostri Hungarie, & partium ei
subiectarum, nobiles, hactenus quomodolibet de iure uel consuetudine, usi sunt
& gavisi, utunturque & gaudent, uti, frui & gaudere perpetuis
semper temporibus possint & valeant : haeredesque & posteritates
ipsorum utriusque sexus universae, valeant atque possint. Inc cuius quidem nostrae
erga ipsos exhibitae gratiae & clementiae, ac liberalitatis testimonium,
uereque & indubitatae nobilitatis signum et arma sine nobilitatis insignia.
Scutum videlicet militare erectum, celestini coloris, campo in idi in fundo
stratum, sui duo integri fulni Leones, posterioribus pedibus in nixi, caudis
sursum elevatis, ore patulo, linguis exertis, sibique oppositi, unus dextro,
alter sinistro pedibus pomum Imperiale cruce aurea insigne per medium
apprehensum tenentes, insistere conspiciuntur, Scuto incumbentem galeam
militarem clausam, corona Regia, dimidium Leonem aureum levo pede pomum priori
simile, dextro vero frameam nudam tenentem, proferente , ornatam, a summitate
vero sive cono galeae lacinijs seu lemniscis, hinc rubei & albi, illinc
vero crocei & celestini colorum, in utrumque scuti latus defluentibus,
scutumque ipsum decenter adornantibus. Prout haec omnia in capite seu principio
praesentium literarum nostrarum pictoris manu & artificio proprijs suis
coloribus recte depicta esse cernuntur. Eidem Ioanni Ielachijch ac per eum
Georgio, Nicolao, Petro & Gabrieli similiter Ielachijch fratribus suis
carnalibus, ac Annae soror eorundem, ipsorumque, haeredibus &
posteritatibus utriusque sexus universis, gratiose danda duximus &
conferenda : Decernentes, & ex certa nostra scientia animoque deliberato
concedentes, ut ipsi amodo imposterum futuris & perpetuis semper
temporibus, eadem arma nobilitatis insignia, more aliorum regni nostri
Hungariae, et partium ei subiectarum nobilium, sub ijsdem iuribus, prerogatiuis,
indultis, libertatibus, & immunitatibus, quibus ijdem uel natura, uel
consuetudine usi sunt & gauisi, utunturque & gaudent, ubique in
paelijs, certaminibus, bastiludijs, torneamentis, duellis, monomachijs, ac
alijs omnibus & quibusuis exercicijs, militaribus & nobilitaribus, nec
non sigillis, uelis, cortinis, auleis, annulis, vexillis, clijpeis, tentorijs,
domibus : Generaliter vero in quarumlibet rerum & expeditionum generibus,
sub merae & sijncerae nobilitatis titulo : quo eos ac haeredes ipsorum utriusque
sexus universos, ab omnibus cujuscumque status, dignitatis, conditionis &
praeminentiae, homines existant, insignitos, dici, nominari, haberique &
reputari volumus, ferre, gestare, illisque uti, frui, & gaudere possint
& valeant, haeredesque & posteritates ipsorum utriusque sexus
universae, valeant atque possint immo damus & concedimus praesentium per
vigorem. In cuius rei memoriam, firmitatemque, perpetuam, presentes litteras
nostras, Secreto sigillo nostro, quouis Rex Hungariae utimur impendenti,
communitas. Eidem Ioanni Ielachijch, ac per eum Georgio, Nicolao, Petro &
Gabrieli similiter Ielachijch fratribus suis carnalibus, ac Annae soror
eorumdem, ipsorumque haeredibus & posteritatibus utriusque sexus universis,
gratiose dandas duximus & concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis
dilecti, Reverendi Georgij Drascowijth, electi Archiepiscopi Colocen, ac
Aepiscopi laurien, locique eiusdem Comitis perpetui, Consiliarij, & Aulae
nostrae summi Cancellarij, in arce nostra Regia Pragen. Decima quinta die
Mensis Decembris. Anno domini, Millesimo, quingentesimo, Septuagesimo nono.
Regnorum nostrorum Romani quinto, Hungariae & aliorum octavo, Bohemiae vero
anno similiter quinto. Venerabilibus in Christo patribus dominis, Praefato
Georgio Drascowith Colocen & Bachien, Aecclesiarum Canonice unitarum electo
Archiepiscopo, Stephano Radetio Agrien, Ioannne Monozloij zagrabien, Paulo
Bornemijzza Transsijlvanien, Gregorio Bornemijzza Varadien, Nicolao Telegdino
quinqueecclesien, Stephano Feijerkewij Vesprimien, eadem Georgio Drascowijth
Iaurien, Balthasare Melegh Chanadien, Zacharia Mossoczij Varien, Praedicto
Paulo Bornemijzza gubernatore Nittrien, & Fratre Michaele de Czetijno
electo Segmen, necnon administratore Modrusien Ecclesiarum Episcopis Ecclesias
dei feliciter gubernantibus, Strigonien Metropolitana, Boznen, Sirmien, &
Tinimen Cathedralibus sedibus vacantibus. Item Spectabilibus & Magnificis
Comite Nicolao de Barhor Indice Curiae nostre, Christophoro Wugnad Regnorum
nostrorum Dalmatiae, Croatiae, & Sclavoniae Bano, Comite Georgio de zrijmo
Tauernicorum, Ladislao Banffij de Alsolijndwa Agazonum, Balthasare de Batthijan
Dapiferorum, Emerico Czobor de Czoborzenthmihalij Cubiculariorum, Michaele
Rewaij Ianitorum, Ioanne Krwsijth de Livpoglaw Curiae nostrae & Michae
Vardaij de kijswarda, pincernarum nostrorum Regalium Magistris Comite Nicolao a
Salmis & Newbwrgh Comite Posonien : caeterisque quam plurimis Regni nostri
Comitatus Tenentibus Exhonores.