NOS RUDOLPHUS SE

cundus Dei gratia electus Romanorum Imperator Semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmanie, Croatiae, Sclavoniae, Romae, Serniae, Galllitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariae, & Rex Archidux Austriae Dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carmolae, Marchio Moraviae, Dux Luxemburgae, ac superioris & inferioris Slesiae, Wirtembergiae, & Thekae, Princeps Sueniae, Comes Habsburgi, Tyrolis Ferreti, Ryburgie & Goritiae, Landgravius Alsatiae, Marchio Sacri Romani Imperii, supra Anasum Burgoniae, ac superioris & inferioris Lusatiae Dominus Marchiae Sclavoniae, Portus Naonis & Salinarum. Et : Memorie commendamus tenore praesentium, significantes quibus expedit universis, quod nos, cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humilimam supplicationem, nostrae propterea factam Majestati, tum vero avetis & consideratis fidelitate, & fidelibus seruiciis fidelis nostri Agilis Joannis Ielachych, quae idem sacrae primum regni nostri Hungariae coronae, & deinde Maiestati nostrae, pro locorum & temporum diversitate fideliter exhibuisse & impendisse, ac in futurum quoque exhibere & impendere uelle dicitur. Cum igitur ob hoc, tum uero ex gratia & munificentia nostra Regia, qua alios que de nobis & Republica Christiana benemeritos, ac virtutis colendae studiosos, mairum & autecessorum nostrorum divorum quondam Hungarie Regum exemplo proseqi, eisque certa virtutum suarum monimenta, quae ad maiora quoque praestanda eos incitare possent, decernere consuevimus. Eundem Joannea Ielachijch, qui etiam antea nobilibus parentibus certus, & libertate nobilitari semper gavisus esse dicitur, ac per eum Georgium, Nicolaum, Petrum & Gabrielem similiter Ielachych fratres suos carnales, ac Annam sororem eorumdem, de Regiae nostrae potestatis plenitudine & gratia speciali, denuo in caetum ac numerum hororum & indubitatorum regni nostri Hungarie, & partium ei subiectarum nobilium duximus cooptandos, annumerandos, & adscribendos, Annuentes & excerta nostra scientia, animaque deliberato concedentes, ut ipsi sicuti antea, ita a modo quoque imposterum, futuris & perpetuis semper temporibus, omnibus illis gratijs, honoribus, indultis, privilegijs, libertatibus, iuribus praerogatiuis, & immunitatibus, quibus caeteri ueri, & indubitati regni nostri Hungarie, & partium ei subiectarum, nobiles, hactenus quomodolibet de iure uel consuetudine, usi sunt & gavisi, utunturque & gaudent, uti, frui & gaudere perpetuis semper temporibus possint & valeant : haeredesque & posteritates ipsorum utriusque sexus universae, valeant atque possint. Inc cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae & clementiae, ac liberalitatis testimonium, uereque & indubitatae nobilitatis signum et arma sine nobilitatis insignia. Scutum videlicet militare erectum, celestini coloris, campo in idi in fundo stratum, sui duo integri fulni Leones, posterioribus pedibus in nixi, caudis sursum elevatis, ore patulo, linguis exertis, sibique oppositi, unus dextro, alter sinistro pedibus pomum Imperiale cruce aurea insigne per medium apprehensum tenentes, insistere conspiciuntur, Scuto incumbentem galeam militarem clausam, corona Regia, dimidium Leonem aureum levo pede pomum priori simile, dextro vero frameam nudam tenentem, proferente , ornatam, a summitate vero sive cono galeae lacinijs seu lemniscis, hinc rubei & albi, illinc vero crocei & celestini colorum, in utrumque scuti latus defluentibus, scutumque ipsum decenter adornantibus. Prout haec omnia in capite seu principio praesentium literarum nostrarum pictoris manu & artificio proprijs suis coloribus recte depicta esse cernuntur. Eidem Ioanni Ielachijch ac per eum Georgio, Nicolao, Petro & Gabrieli similiter Ielachijch fratribus suis carnalibus, ac Annae soror eorundem, ipsorumque, haeredibus & posteritatibus utriusque sexus universis, gratiose danda duximus & conferenda : Decernentes, & ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi amodo imposterum futuris & perpetuis semper temporibus, eadem arma nobilitatis insignia, more aliorum regni nostri Hungariae, et partium ei subiectarum nobilium, sub ijsdem iuribus, prerogatiuis, indultis, libertatibus, & immunitatibus, quibus ijdem uel natura, uel consuetudine usi sunt & gauisi, utunturque & gaudent, ubique in paelijs, certaminibus, bastiludijs, torneamentis, duellis, monomachijs, ac alijs omnibus & quibusuis exercicijs, militaribus & nobilitaribus, nec non sigillis, uelis, cortinis, auleis, annulis, vexillis, clijpeis, tentorijs, domibus : Generaliter vero in quarumlibet rerum & expeditionum generibus, sub merae & sijncerae nobilitatis titulo : quo eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos, ab omnibus cujuscumque status, dignitatis, conditionis & praeminentiae, homines existant, insignitos, dici, nominari, haberique & reputari volumus, ferre, gestare, illisque uti, frui, & gaudere possint & valeant, haeredesque & posteritates ipsorum utriusque sexus universae, valeant atque possint immo damus & concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam, firmitatemque, perpetuam, presentes litteras nostras, Secreto sigillo nostro, quouis Rex Hungariae utimur impendenti, communitas. Eidem Ioanni Ielachijch, ac per eum Georgio, Nicolao, Petro & Gabrieli similiter Ielachijch fratribus suis carnalibus, ac Annae soror eorumdem, ipsorumque haeredibus & posteritatibus utriusque sexus universis, gratiose dandas duximus & concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti, Reverendi Georgij Drascowijth, electi Archiepiscopi Colocen, ac Aepiscopi laurien, locique eiusdem Comitis perpetui, Consiliarij, & Aulae nostrae summi Cancellarij, in arce nostra Regia Pragen. Decima quinta die Mensis Decembris. Anno domini, Millesimo, quingentesimo, Septuagesimo nono. Regnorum nostrorum Romani quinto, Hungariae & aliorum octavo, Bohemiae vero anno similiter quinto. Venerabilibus in Christo patribus dominis, Praefato Georgio Drascowith Colocen & Bachien, Aecclesiarum Canonice unitarum electo Archiepiscopo, Stephano Radetio Agrien, Ioannne Monozloij zagrabien, Paulo Bornemijzza Transsijlvanien, Gregorio Bornemijzza Varadien, Nicolao Telegdino quinqueecclesien, Stephano Feijerkewij Vesprimien, eadem Georgio Drascowijth Iaurien, Balthasare Melegh Chanadien, Zacharia Mossoczij Varien, Praedicto Paulo Bornemijzza gubernatore Nittrien, & Fratre Michaele de Czetijno electo Segmen, necnon administratore Modrusien Ecclesiarum Episcopis Ecclesias dei feliciter gubernantibus, Strigonien Metropolitana, Boznen, Sirmien, & Tinimen Cathedralibus sedibus vacantibus. Item Spectabilibus & Magnificis Comite Nicolao de Barhor Indice Curiae nostre, Christophoro Wugnad Regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae, & Sclavoniae Bano, Comite Georgio de zrijmo Tauernicorum, Ladislao Banffij de Alsolijndwa Agazonum, Balthasare de Batthijan Dapiferorum, Emerico Czobor de Czoborzenthmihalij Cubiculariorum, Michaele Rewaij Ianitorum, Ioanne Krwsijth de Livpoglaw Curiae nostrae & Michae Vardaij de kijswarda, pincernarum nostrorum Regalium Magistris Comite Nicolao a Salmis & Newbwrgh Comite Posonien : caeterisque quam plurimis Regni nostri Comitatus Tenentibus Exhonores.